Tuesday, January 18, 2011

003.02

Accipitri timidas credis, furiose, columbas?
Plenum montano credis ovile lupo?

Monday, January 17, 2011

003.01

Accipe nunc Danaum insidias, et crimine ab uno
Disce omnis.

Sunday, January 16, 2011

002.07

Acceptissima semper
Munera sunt auctor quae pretiosa facit.

Saturday, January 15, 2011

002.06

Accendebat haec, onerabatque Sejanus, peritia morum Tiberii odia in longum jaciens, quae reconderet auctaque promeret.

Friday, January 14, 2011

002.05

Accendamque animos insani Martis amore.

Thursday, January 13, 2011

002.04

Ac venerata Ceres, ita culmo surgeret alto,
Explicuit vino contractae seria frontis.

Wednesday, January 12, 2011

002.03

Ac veluti magno in populo cum saepe coorta est
Seditio, saevitque animis ignobile volgus,
Jamque faces et saxa volant (furor arma ministrat);
Tum pietate gravem ac meritis si forte virum quem
Conspexere, silent, arrectisque auribus adstant;
Ille regit dictis animos, et pectora mulcet.

Tuesday, January 11, 2011

002.02

Abstineas igitur damnandis; hujus enim vel
Una potens ratio est, ne crimina nostra sequantur
Ex nobis geniti; quoniam dociles imitandis
Turpibus ac pravis omnes sumus.

Monday, January 10, 2011

002.01

Absentes tinnitu aurium praesentire sermones de se receptum est.

Sunday, January 9, 2011

001.09



Absentem qui rodit amicum,
Qui non defendit alio culpante, solutos
Qui captat risus hominum, famamque dicacis,
Fingere qui non visa potest, commissa tacere
Qui nequit; hic niger est, hunc tu, Romane, caveto.

Saturday, January 8, 2011

001.08

Absentem laedit, cum ebrio qui litigat.

Friday, January 7, 2011

001.07

Abiit, excessit, evasit, erupit.

Thursday, January 6, 2011

001.06

Ab ovo usque ad mala.

Wednesday, January 5, 2011

001.05

Ab alio exspectes, alteri quod feceris.

Tuesday, January 4, 2011

001.04

A se suisque orsus primum domum suam coƫrcuit; quod plerisque haud minus arduum est quam provinciam regere.

Monday, January 3, 2011

001.03

A proximis quisque minime anteiri vult.

Sunday, January 2, 2011

001.02

A prima descendit origine mundi
Causarum series.

Saturday, January 1, 2011

001.01

A diis quidem immortalibus quae potest homini major esse poena, furore atque dementia?